Les Catilinaires (I)  Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? Quam diu etima furor iste nos eludet ? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia ? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nuhil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt ? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides ? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris ? O tempora ! O mores ! Senatus haec intellegit. Consul videt ; hic tamen vivit. Vivit ?

 Les Philippiques (III, 2) : Quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium, privatis consiliis propulsabitur ? Cur nonquam primum publica accedit auctoritas ?